Evangelium secundum Matthaeum*

Caput 3: Versus 9

Dico enim.A carne retrahit, ut cogitent opera praedestinationis Dei. Prima sunt rudimenta fidei, credere Deum posse quidquid voluerit, ut omnia qui de nihilo creavit, possit de lapidibus vel de pulvere filios Abrahae formare.De lapidibus.Demonstrative ad illos lapides quos Josue de Jordane transferre fecit, ad quos quasi digitum extendens ait.Josue duodecim lapides de medio Jordanis in terram transportari fecit, et alios ex terra in eodem alveo restitui: per quos excaecatio Judaeorum et gentium ad lucem transformatio praesignatur.Vel gentiles lapides vocat: et est sensus: Ne gloriemini de semine carnis: quia hi tantum sunt filii Dei, qui per gratiam sunt illuminati et interius suscitati. Suscitare signanter dicit, quia Christus Saram, id est Ecclesiam, accepit, et suscitat per gratiam filios Abrahae defuncto sine liberis, ne tantus patriarcha privaretur promissis. In cujus rei praesagium olim Deus de Sara genuit filium.
(* Traductions européennes)